 |
 |
|
Secure Is In
Our Name.
Perveni tandem Parisius, ubi iam maxime disciplina hecflorere consueverat, ad
Guillhelmum scilicet Campellensempreceptorem meum in hoc tunc magisterio re et
fama precipuum; cumquo aliquantulum moratus, primo ei aceptus, postmodum
gravissimusextiti, cum nonnullas scilicet eius sententias refellere conareret
ratiocinari contra eum sepius aggrederer et nonnumquamsuperior in disputanto
viderer. Quod quidem et ipsi quiinter conscolares nostros precipui habebantur
tanto maiorisustinebant indignatione quanto posterior habebar etatis etstudii
tempore. Hinc calamitatum mearum, que nunc usqueperseverant, ceperunt exordia,
et quo amplius fama extendebaturnostra, aliena in me succensa est invidia.
Factum tandem est ut, supra vires etatis de ingenio meopresumens, ad scolarum
regimen adolescentulus aspirarem, et locumin quo id agerem providerem, insigne
videlicet tunc temporisMeliduni castrum et sedem regiam. Presensit hoc
predictusmagister meus, et quo longius posset scolas nostras a se
removereconatus, quibus potuit modis latenter machinatus est ut priusquama suis
recederem scolis, nostrarum preparationem scolarumprepediret et provisum mihi
locum auferret. Sed quoniam depotentibus terre nonnullos ibidem habebat emulos,
fretus eorumauxilio voti mei compos extiti, et plurimorum mihi assensumipsius
invidia manifesta conquisivit.
Ab hoc autem scolarum nostrarum tirocinio ita in artedialetica nomen meum
dilatari cepit, ut no. |
|
Trial
Versions
|
 |
 |
|
|
|
|